- ROMARICUS Mons
- ROMARICUS Monsvulgo Remiremont, oppid. Lotharingiae, olim villa publica seu fiscalis, ad Mosellam, ad radices Vosagi montis, ubi Abbatia Monialium nobilis. Baudrand. a Romarico Franco, hortatu Amati Monachi, fundata: Is enim Palatium Luxoviô Monasteriô mutavit, servis manumissis ac plerisque detonsis et sibi adiunctis, multisque rebus loco donatis, atque in silva Vosago, le bois de la Voyge, non longe a Mosella, adiutore Eustasiô Monasterium hoc in Castello suo Abbas exstruxit, A. C. 630. quod a loco, in quo conditum, Habendense, dictum. Fuit autem id duplex olim, Monachorum ac Virginum; Castellô postea Monasteriôque Habendensi ab Hungaris dirutô, a Ludovico Arnulfi Aug. filio, non eôdem locô, sed ad radices montis trans Mosellam instauratum Monasterium aiunt: quod una cum oppido suo prioris conditoris nomine, ut dictum, Germani Romberg vocant, nunc nobilium Virginum Canonicarum illustre Collegium. Hadr. Vales. Notit. Gall. 1. leuc. a confinio Comitatus Burgundici, 5. a Fontenaco in Ortum, colmariam versus 11. a Falconio oppid. Comitatu Burgundico, 4. in Boream.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.